DIVINATRIX Machina

DIVINATRIX Machina
DIVINATRIX Machina
in Museo Kircher. exhibetur, quâ ad progressum unius statuae in linea recta, ad diversa interdistincta spatia caelestium Planetarum characteres arbitrarios stare iussa stat et duo Genii cerei circumsepti globo suis fulcris pari motu se in sphaerae centro contorquentes cum suis indicibus, quos ceu lancem in manu gestant, ad cognomina signa, insphaerarum circumferentia inscripta, se quoque sistunt, etiamsi unus ab altero per decem palmos distet, uterque autem a Magica statua per palmos quinque. Quâ ratione tota Astroncmia divinatoria includi potest, tantâ industriâ, ut curiosus hominis actus et passiones morales, puta virtutes et vitia, inclinationem, aversionem, alia, spectatori palam legenda exponat. Georg. de Sepibus in Collegii Rom. S. I. Museo p. 60. Ibid. Typhis Magneticus prostat, ad clavum cymbae crystallinae, sedens, qua, inter alia, machina efficitur, ut spectatoribus intra circumferentiam descripta nomina aut etiam mente concepta Geniolus, non sine suspicione Magiae, dicto citius indicet et quod propositum erat, vaticinetur, uti Auctor pluribus docet in Arte Magnetica. Vide infra Typhis Magneticus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • VATICINATRIX Machina — seu Statua, in Musaeo Kircheriano, vide supra Divinatrix: plura autem de Vaticiniis Veter. hîc passim ubi de Auguriis, Auspiciis, Oraculis, Prophetis, Sibyllis etc. ut et in voce Vates …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TYPHIS Magneticus — in Musaeo Kircheriano, geniolus est, qui ad clavum cymbae crystallinae sedens, in ludicro mari, arcauâ vi actus circumvagatur, iucundissimum visu spectaculum exhibens. Gratiosissimus pupus ad clavum in sua cymba sedet, vela per mare alterô… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”